Porro gentes finitimae reparationem Jerusalem et robur Judaeorum aegre ferebant, et persequebantur eos. Quos Judas viriliter debellabat, et percussit Idumaeos plaga magna, et pugnavit contra Timotheum ducem filiorum Ammon, et fugavit eum, et vastavit Gazer, et rediit in Judaeam. Et congregatae sunt gentes, quae erant in Galaad, adversus Judaeos, qui erant in finibus eorum. Qui fugientes in Datheman, miserunt ad Judam, ut ferret eis auxilium, nuntiantes quod festinaret Timotheus capere locum, in quem confugerant. Cumque adhuc legerentur epistolae, supervenerunt nuntii a Galilaea, indicantes congregari eos, qui erant in Ptolemaide, et Tyro, et Sidone adversus Judaeos. Ergo utrobique hostibus nuntiatis, misit Judas Simonem fratrem suum cum tribus millibus electorum in solatium Galilaeorum. Ipse vero cum Jonatha fratre suo et octo millibus exiit in Galaaditidem, relinquens in Judaea Josephum et Azariam duces, ut servarent Judaeam, sed cum nullo hostium interim bellum committerent. Et venit Simon in Galilaeam, et contritae sunt gentes ab eo, et persecutus est eos usque Ptolemaidem, et tulit spolia eorum, et Judaeos, quos trahebant captivos, et rediit in Judaeam. Judas vero et Jonathas transeuntes Jordanem ambulaverunt viam trium dierum per desertum. Et occurrerunt eis Nabuthaei, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis quae acciderant fratribus eorum in Galaaditide, et quomodo in munitione tenerentur comprehensi. Judas vero prius incendit Bosor, et spoliavit. Et surgens nocte, cum diluculo venisset ad obsidionem, vidit portantes scalas et machinas, ut comprehenderent munitionem. Et venit post eos tribus ordinibus, et insonuit tuba, et castra Timothei cognoverunt, quia Machabaeus esset, et fugerunt ab eo, et ceciderunt ex eis fere octo millia, et vastavit Judas civitates gentium in Galaaditide. Post hoc congregavit Timotheus exercitum alium, et sedit secus torrentem. Judas vero abiit obviam illis. Et ait Timotheus principibus suis: Si transierit Judas ad nos, potens poterit adversum nos. Si vero timuerit transire, et castra posuerit extra flumen, transeamus ad eum, et poterimus adversus eum. Et transivit Judas torrentem relinquens post se, qui clamarent neminem remanere. Et contritae gentes fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim. Judas vero succendit fanum cum omnibus qui erant in eo. Tunc congregavit Judas universos Israelitas, qui erant in Galaaditide, et uxores, et parvulos, ut venirent in terram Judae. Cumque venissent in Ephron petierunt a civibus transitum, et noluerunt eis aperire. Et eradicavit Judas Ephron, et per eam transivit super interfectos, et erat Judas congregans extremos per totam viam, et exhortans. Et transmisso Jordane ascenderunt in montem Sion, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset. Et redierunt in eadem die Judas de Galaaditide, et Simon de Galilaea. Interim vero dum aberant, Josephus et Azarias volentes sibi facere nomen, congressi sunt cum Gorgia, et fugerunt, et ceciderunt de populo duo millia, et magnificatus est Judas in Israel, qui quasi propheta habebatur, et praedixerat Josepho et Azariae ne egrederentur. Et vastavit Judas Idumaeos et Philisthiim. Et pertransiens Samariam declinavit in Azotum, et combussit aras, et deos eorum, et cum spoliis rediit in Judaeam.